- CROJA SEU CROVIACA
- CROJA SEU CROVIACAnomen Familiae perillustris, quam ex antiquis Hungariae Regibus, Attilaeque stirpe deducum. Aiunt enim Andream tertiogenitum Andreae II. Regis filium Belâ fratre a Tartaris captô, ad Venetos profugum, ibi ex Sibylla Petri Cumani Senatoris filia suscepisse Marcum filium, qui mercaturam perosus, circa A. C. 1266. in Franciam lares transtulerit, arque in aula Philippi Regis coniugem meruerit Carharinam heredem Baronis Arainae et Croiae. Ex huius posteris Iohannes duarum linearum auctor fuit, genitis Antoniô et Iohanne: quorum iste priores Comites et Principes Cimacenses, Comites de Soire, Dominos de Saimpy et de Quivurain; ille, per secundum filum Iohannem Dominos de Crecq, Comites de Reux: per primum autem Philippum Comitem de Porcean, et ex marerna hereditate Dominum Arschorti, reliquos dedit, quibus illi tituli. Atque in his Philippus primus Arschotti Dux exstinctus A. C. 1568. ex Anna Lotharingica Gulielmi Marchionis Rentiacensis, Caroli Ptincipis Cimacensis, Philippi Ducis Arschottani (cuius filia Anna, fratris Carolihaeres, titulos et bona Carolo Lignesio Arembergae Principi marito acqnisivit) et Caroli Philippi Marchionis Haurechi pater fuit. Quorum ultimus ex Diana Dammartina genuit Caorlum Alexandrum, avum Ducis Haurechi moderni, et Ernestum Croiae Ducem defurctum A. C. 1620. quô, et Annâ Pomeranâ, errinctâ A. C. 1660. genitus est Ernestus Bogislaus A. C. 1620. Dux Croiae et Arschorti Episcopus Caminensis etc. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theat. Nobil. Europ. Tom. III. p. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.